monumenta.ch > Plinius > sectio 66

Word Selection for Searching

Report an Error in this Sectio
Plinius, Naturalis Historia, 21, 66
{XXXVIII} hyacinthum comitatur fabula duplex, luctum praeferentis eius, quem Apollo dilexerat, aut ex Aiacis cruore editi, ita discurrentibus venis, ut Graecarum litterarum figura AI legatur inscriptum. heliochrysus florem habet auro similem, folium tenue, cauliculum quoque gracilem, sed durum. hoc coronare se Magi, si et unguenta sumantur ex auro, quod apyron vocant, ad gratiam quoque vitae gloriamque pertinere arbitrantur.